- NEMA
- NEMAvox e Graeco Latinis usurpata, unde Nema sericum apud Iurisconsultos, in vetustis libris, Nima sericum; et hinc verbum nemare, quô utitur Tertullian. de Pallio c. 15. ubi de Bombyce: Proinde si necaveris, nematam iam, stamen evolves: ubi alii, sed perverse, animatam legunt. Sic a sagma, sagmare. Glossae, sagmat; σάςςει ὄνον; sagma, σάγμα et sagmatus; ut heîc nematus. Ita et plasmare et plasmatus, ἀπὸ τοῦ πλάσσειν, stigmare et stigmatus, a ςτίγμα, et chrismare, pro ungere, a chrisma, ephalmare, ab ἔφαλμα: unde ephalmatores, apud Firmicum etc. Eôdem prorsus modô nemare verbum factum, ἀπὸ τοῦ νῆμα. Vocat autem Tertullianus nematum vel nimatum bombycem, nemate coopertam, monetque necandam esse bombycem, cum iam nema suum reddidit: nam nisi tunc necetur, nidum suum textilem postea pertundit et evolat, sumptis pennis iam factus papilio. Quod si exspectetur, longe deterioris notae bombycinum carpitur et ad delicatiores texturas minus idoneum. Vide Salmas. ad Tertullian. l. c. et Not. ad Vopisc. in Aureliano. c. 45.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.